#Luc. V et XXIV#Matth. XVII#Matth. II#Matth. III#Amos. IX
Quarto die quae disposuerat, coepit ornare rebus illis quae infra universum mundum congruis motibus agerentur. Plantae enim, quia terrae haerent, ad dispositionem terrae quasi magis spectant, et sicut dispositionem sic et ornatum a superioribus inchoavit. Fecit enim eadem die luminaria, solem, et lunam et stellas. Et dicitur sol, quia solus lucet, id est nullum cum eo; luna luminum una, id est prima, ut una dierum: vel una Sabbatorum dicitur. Sol et luna dicuntur magna luminaria in duobus, et ex duobus, id est non solum pro quantitate luminis, sed et corporis, et non tantum comparatione stellarum, sed et secundum se, quia sol dicitur octies major terra, et luna etiam major terra dicitur. Lunam et stellas voluit illuminare noctem, ne nox sine lumine nimis esset indecora, ut operantes in nocte, ut nautae, et viatores solatium luminis haberent. Sunt etiam quaedam aviculae, quae lucem solis ferre non possunt, et fere nocte pascuntur. Nec superfluit sol, licet nubes lucida vicem ejus ageret, quia illa tenuem et insufficientem lucem habebat, et forte non nisi superiora illuminabat, sicut nec stella modo. De illa autem nube lucida, supradicta, traditur modo, quod vel redierit in materiam, unde facta fuerat, ut stella quae apparuit magis, et columba in qua visus est Spiritus sanctus: vel quod semper solem comitatur; vel quod de ea factum est corpus solare. Nec tantum ad decorem, et ad usum luminis ea voluit esse, sed etiam, ut essent in signa, et tempora, et dies, et annos, ut scilicet signa sint serenitatis et tempestatis. Vel ut ex ipsis fierent signa duodecim majora, et quaedam signa minora plura his quae dicuntur signa, vel sidera: tum quia magna diligentia signavit, vel consideravit ea antiquitas; tum quia adhuc signant et considerant ea homines ad designationem temporum. Nec dicendum est, ut genitaliaci, sive geneathlici somniant, quod posita sint in signa eventuum et operum nostrorum, aut quod status vitae nostrae signent, et moderentur, quod docent quibusdam experimentis, quae apotelesmata vocant. Non enim credendum est hoc de coelo nisi his qui alieni sunt a Patre, qui est in coelis. Quod autem sequitur, in tempora, non est putandum quod tunc per ea inciperent esse tempora, quae coeperunt esse cum mundo, sed quia per ea quatuor sunt temporum distinctiones. Sol quoque descendens ad Capricornum, solstitium hiemale facit, ascendens ad Cancrum aestivale. Inter utrumque, pari ab utroque distantia, aequinoctia facit. Vel est ibi endiadis, scilicet in signa et tempora, id est signa temporum. In dies dicitur pluraliter, quia dies multipliciter dicitur, de die scilicet naturali, scilicet spatio viginti quatuor horarum et de die usuali. Ponitur etiam dies pro tempore non determinato, et ignoto nobis, ut ibi: In illa die stillabunt montes dulcedinem. In annos etiam pluraliter dictum est, quia etiam annus multipliciter dicitur. Nec hoc dico, quia apud diversas nationes sunt utique diversae annorum distinctiones majorum et minorum, et planetae annos suos habent. Sed secundum etiam Ecclesiae usum dicimus hoc. Est enim annus lunaris habens trecentos quinquaginta quatuor dies; est solaris constans ex diebus trecentis sexaginta quinque, et quadrante, id est sex horis. Est et bissextilis constans ex trecentis sexaginta sex; est embolismalis, qui constat ex trecentis octoginta diebus, et excedit, habens tredecim lunationes. Dicitur etiam annus ab ana, quod est circum, quia in se revolvitur. Unde, et antiquiores, ante usum litterarum, annum figurabant sub specie serpentis, cujus cauda in os ejus revolvebatur. Facta ergo luminaria posuit Deus, ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram, sed non semper, et dividant lucem ac tenebras. Quod autem luna in plenilunio facta sit ex alia perpenditur translatione, quae habet: Et luminare minus in inchoatione noctis. In principio enim noctis non oritur luna nisi panselenos, id est rotunda. Et dicitur a pan Graece, id est totum latine, et selenos, id est luna, vel mene, id est luna, quod nos plenilunium appellamus. Inde perpenditur, quod sol factus est mane in oriente, et facto vespere luna facta est in initio noctis, similiter in oriente. Volunt tamen quidam quod mane simul facti sint, sol in oriente, luna in occidente, et sole occidente, luna sub terra rediit ad orientem in inchoatione noctis.